Igitur initio reges – nam in terris nomen imperi id primum fuit –
divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum
sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. 2
Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses
coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli
habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo
atque negotiis compertum est in bello plurumum ingenium posse. 3
Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello
valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent neque
aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. 4 Nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initio partum est. 5
Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque
superbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur. 6 Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur.
7 Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. 8
Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam
sicuti peregrinantes transiere; quibus profecto contra naturam corpus
voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo,
quoniam de utraque siletur. 9 Verum enim vero is
demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus
praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia
rerum aliud alii natura iter ostendit.
[3] 1 Pulchrum est bene facere rei
publicae, etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello
clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi
laudantur. 2 Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam
par gloria sequitur scriptorem et actorem rerum, tamen in primis arduum
videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis exaequanda sunt;
dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malevolentia et
invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores,
quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea
veluti ficta pro falsis ducit.
3 Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique,
studio ad rem publicam latus sum ibique mihi multa advorsa fuere. Nam
pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio, avaritia
vigebant. 4 Quae tametsi animus aspernabatur
insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas
ambitione corrupta tenebatur; 5 ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, qua ceteros, fama atque invidia vexabat.
um blogue dedicado aos oceanos de velhos que erosionam as costas da restante populaça
duminică, 16 august 2015
PULCHRUM EST BENE FACERE RES PUBLICAE ETIAM BENE DICERE But our power as a whole resides in our mind and in our body: we make more use of the authority that comes from our mind than the servitude from the body: the one we have in common with the gods, the other with wild beastsSed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est....Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. nam et prius quam incipias consulto et ubi consulueris mature facto opus est. ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget
miercuri, 4 martie 2015
DA EDUCAÇÃO ERSATZ OU EDUCAÇÃO PLACEBO ...O ESTADO A QUE CHEGÁMOS ENFIA NOS ALUNOS E NOS HELENOS A ILUSÃO QUE LHE FORNECE UMA BOA EDUCAÇÃO COM PROFESSORES EXIGENTES QUE CHUMBAM 25% A 30% E ATÉ 90% DOS ALUNOS E DÃO-LHES O EPÍTETO OU O CAPETO DE RETIDOS EUFEMISMO PARA ALUNOS DE BAIXA AUTOESTIMA COM PROBABILIDADE DE BAIXAR MAIS ....ALUNOS INTELIGENTES DESTRUÍDOS POR UM SISTEMA QUE OS SEGREGA E CONDENA A REPETIÇÕES SUCESSIVAS E CHEQUES DE 500 EUROS DAS PAIXÕES EDUCATIVAS SOCRÁTICAS PARA OS MELHORES...MELHORES EM QUÊ? A APATIA DOMINA A RAZÃO OS ALUNOS NÃO SE ENQUADRAM NA ESCOLA E DESPREZAM-NA ....OS OUTROS QUE MANDEM DESDE QUE EU TENHA O QUE QUERO....NÃO QUEREM RESPONSABILIDADES QUEREM APENAS AMENIDADES STATUS SOCIAL COM POSSES MATERIAIS ...EM QUE O TELEMÓVEL O IPODPOD O Nº DE SMS E DE FOTOGRAFIAS SENSUAIS OU SEXUAIS NO FACE OU TROCADAS ENTRE PARES SÃO O APEX GREGO DA CIDADANIA ..
É UMA EDUCAÇÃO BASEADA EM TESTES
QUE TESTAM O INTESTÁVEL
E MESMO O DETESTÁVEL
QUE TESTAM O INTESTÁVEL
E MESMO O DETESTÁVEL
Abonați-vă la:
Postări (Atom)